라틴어 문장 검색

Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:4)
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:7)
iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:2)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)
Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:2)
quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:3)
Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:4)
Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
fluctibus variis agor, ut cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit, incerta dubitat unda cui cedat malo.
(세네카, 아가멤논 3:20)
fluctibus dedimus ratem:
(세네카, 아가멤논 3:23)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
non capit sese mare undasque miscent imber et fluctus suas.
(세네카, 아가멤논 10:32)
haec onere sidit, illa convulsum latus submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
(세네카, 아가멤논 10:38)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
aestuat scopulis fretum fervetque semper fluctus alterna vice.
(세네카, 아가멤논 10:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION