라틴어 문장 검색

Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 8:1)
Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장26)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)
Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 7:1)
nam auster est humilis, ut "mundus ut ad Scythiam Riphae- asque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros". ruit ardvus aether tonitribus percrepat, ut "caeli- que ruina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3242)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION