라틴어 문장 검색

quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:3)
quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:5)
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:4)
aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:5)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)
horum autem nihil est quin intereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
quod si ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:5)
omne ergo animal intereat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:7)
Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:1)
vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:2)
quod interire possit id aeternum non esse natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:5)
ignem autem interiturum esse nisi alatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:6)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION