라틴어 문장 검색

etiam post veros semper uno remanentibus, extremo in fine tandem ad suum ordinem redit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:13)
subit ordo clientum.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:12)
Regi panditur ordo rei.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:60)
nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
(아풀레이우스, 변명 27:8)
quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum deque numero deque causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli et explorare studio et augere.
(아풀레이우스, 변명 38:10)
quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt.
(아풀레이우스, 변명 38:14)
unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum;
(아풀레이우스, 변명 40:12)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;
(아풀레이우스, 변명 42:6)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt?
(아풀레이우스, 변명 45:11)
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, - nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.
(아풀레이우스, 변명 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION