라틴어 문장 검색

Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 110:2)
praeerant tribuni militum M.' Aemilius et K. Fabius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 140:2)
Veiis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 272:1)
iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 525:1)
nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octavum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 379:2)
suo magis inde impetu quam consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae quae nunc Appia est perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 456:1)
insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 227:1)
factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 240:1)
et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 543:2)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 477:1)
octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:1)
A quo Saguntini, sociorum populi Romani, civitas obsessa, octavo mense capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha2)
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 406:1)
cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION