라틴어 문장 검색

Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장6)
Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장4)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
Simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장10)
Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit, monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime meritae prouideat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장1)
lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장6)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Ille lacrimans orare, ne ea crederet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장7)
Ita fac, oro atque obsecro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:2)
Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:1)
Et si esse vis felix, deos ora, ne quid tibi ex his, quae optantur, eveniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:7)
Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:1)
>Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:5)
Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION