라틴어 문장 검색

Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
(불가타 성경, 호세아서, 9장2)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
(불가타 성경, 아모스서, 2장8)
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
(불가타 성경, 아모스서, 2장12)
" Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장6)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
(불가타 성경, 아모스서, 5장11)
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 6장6)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ".
(불가타 성경, 아모스서, 8장11)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION