라틴어 문장 검색

Lucanus in Orpheo dicit factum strepitum redeunte Eurydice ob hoc, quia "gaudent a luce relictam Eury- dicen, iterum sperantes Orphea manes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4922)
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris - spero item Scaevolae - si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:3)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:6)
Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:4)
Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:2)
sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:4)
sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:2)
imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:4)
Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:2)
irascitur mitigatur, sperat timet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:4)
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:4)
itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:1)
Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:6)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION