라틴어 문장 검색

id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 521:1)
nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 523:1)
iussu se matris deum famulos deae venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 97:2)
positis iam adversus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 515:1)
nec labori meo nec periculo usquam peperci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:4)
cum his mandatis legati missi orare consulem ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 92:1)
admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 102:1)
et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 405:1)
postero die quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 592:1)
consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 212:1)
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1101)
si obsequare, una resolvas plaga.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2120)
recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 412)
[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 185)
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 332)

SEARCH

MENU NAVIGATION