라틴어 문장 검색

ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 25:1)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 10:1)
ii cum tempestatis vim tolerare non possent - quippe et procella subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum adstricta - , vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 8:2)
Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 22:1)
Deditis Macedones pepercerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 27:3)
Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante - quippe in diversum evaserant alii - exanimatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 11:3)
"tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:4)
Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 22:1)
"hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:23)
nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 27:3)
Alios pе- dibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 7:1)
itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:4)
nec labori nec periculo parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:2)
"Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION