라틴어 문장 검색

Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 7:1)
Sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum voluntates, etiamsi iure deficerentur, quasi perfectas tuerer.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 2:2)
Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 5:1)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:2)
Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:1)
mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:2)
Confido accessurum te sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defunctorum voluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 3:1)
Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 4:3)
Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 5:2)
Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 7:1)
Omnia enim libera parentibus servo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:3)
Nam cum matrem meam parentis loco vererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque qualis nunc uxori meae videor, ominari solebas.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 7:1)
Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION