라틴어 문장 검색

dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:37)
caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:24)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
ipsa quiddam plus luce perit, totae pariter plangite gentes, quarum saevos ille tyrannos iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:23)
effera ignota horrida, tremenda caelo pariter ac terris mala mens intus agitat:
(세네카, 메데아 1:13)
quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnis pariter solvit hiatus?
(세네카, 메데아 6:13)
pariterque mundus lege confusa aetheris et solem et astra vidit et vetitum mare tetigistis, ursae.
(세네카, 메데아 12:11)
lata quo praeceps toros cerno iugales pariter et miror meos, in quis residi fessa.
(세네카, 옥타비아 11:7)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
(세네카, 오이디푸스 4:9)
ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit, figit sagitta certior missa puer volitatque caelo pariter et terris gravis.
(세네카, 파이드라 2:58)
finis Alcides fuit, qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem, me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
(세네카, 파이드라 12:5)
sed fessa virtus robore antiquo caret trepidantque gressus, heu, labor quantus fuit Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
(세네카, 파이드라 12:6)
Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, permitte mortem, Causa quae cogit mori?
(세네카, 파이드라 12:23)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION