라틴어 문장 검색

quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:6)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem reddit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:14)
nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, aeëra permensus multum camposque natantis, incubuit tandem populo Pandionis omni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:2)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:2)
At credo mea numina tandem Fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:10)
Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:101)
Ut tempora tandem Furtivae placuere fugae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:32)
quum, turbato iam prodita vultu, Ira ducis tandem testata est voce dolorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:28)
Sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus, Puppibus occurrit, tandemque sub aequore mansit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:45)
Tenuere parumper Ora metu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:27)
tandemque coactus Spe posita damnare fugam, casurus in hostes Fertur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:9)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION