라틴어 문장 검색

Immo mulier cum aliis commorando nunquam alicui ad loquendum vellet cedere locum, sed suis semper dictis nititur dicenda committere et in suo diutius sermone durare, nec unquam posset sua lingua vel spiritus fatigari loquendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:2)
Saepe etiam mulieres videmus plurimas, quae propter aviditatem loquendi solitariae commorantes intra se ipsas ad verba moventur et expressa voce loquuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:3)
Sed etiam cunctis mulier audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:4)
Praeterea nulla novit mulier aliquod occultare secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:1)
Quanto enim aliquid secretius iniungitur mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:2)
Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:4)
Nec posses illud in feminis evitare quasi iuxta superiorem regulam eis praecipiendo contraria, quia mulierem quamlibet plurimum delectat novarum confabulatio rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:5)
Sed nulla in hoc saeculo commoratur in tantum mulier constans vel quacunque sponsione ligata, si voluptatis accedat amator et eam ad Veneris voluptates sapienter et instanter invitet, quae post multam saltem instantiam petentis velit abiicere preces vel ab eius se importunitate tueri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:2)
Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:4)
Ideo istud mulier agit quia nimia ipsam luxuria vexat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:5)
Immo nullum opus mulier facit, in cuius principio dies non exspectetur et hora, et cui ars malefica non praestet initium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:4)
Unde sapientissimus Salomon malitias cunctas et scelera mulieris agnoscens de ipsius vitiis et improbitate generali fuit sermone locutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:6)
Mulier siquidem hominem cordis affectione non amat, quia nulla est quae marito vel fidem servet amico, et cuius fides non inveniatur alio superveniente vacillans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:1)
Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:2)
Sed quum sciat femina nihil in tantum coamantis animum aggravare quantum si de ipsa sui corporis solatia largiatur, videas quanta mulier hominem cordis affectione peramet, quae propter auri vel argenti aviditatem extranei vel peregrini se committit arbitrio et coamantis animum non erubescit tanta confusione turbare ac propriae fidei ornamenta dirumpere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION