라틴어 문장 검색

Nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:57)
Et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit de quo natus est Filius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:59)
Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:60)
Ac si aperte Augustinus his verbis determinet per hoc Spiritum sanctum principaliter ex Patre, et non principaliter ex Filio, quia sic ex Patre procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:64)
Filius vero cum a se non sit, sed a Patre, etiam ipsum Spiritum a Patre, habet, a quo per generationem esse habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:66)
Sed quid est quod dictum est, proprie Spiritum ex Patre procedere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:1)
Et fortasse eodem modo dici videri posset, nisi quod ibi interseritur quod et Filius ex Patre natus sit proprie, sicut et Spiritus ex Patre proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:3)
At vero si eodem modo tam in Filio quam in Spiritu sancto accipitur proprie, cum hic scilicet proprie nasci ex Patre, et ille procedere dicitur proprie ex Patre, et tale sit dicere proprie ac si diceretur principaliter, quomodo Filium ex Patre principaliter nasci dicemus, cum ex eo solo natus sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:9)
Sed et secundum hoc quod juxta philosophos nata sive genita omnia dicuntur, quae ab aliquo habent esse, proprie Filius solus ex Patre natus est, quia solus ipse nascendo ex ipsa Patris substantia est. Spiritus vero sanctus secundum hoc ex Patre solo procedere proprie dicitur, quod ab eo sic procedit, quasi a summo principio, qui videlicet ab alio non est. Inde enim aliquid proprie procedere dicitur, unde primo venire ac moveri coepit, sicut locus ex fonte, non ex rivo, sed per rivum procedere dicitur, in quem scilicet rivum aqua ipsius lacus de fonte prodiens per eum transit ac pervenit in stagnum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:13)
Sic et Spiritus sanctus ex Patre proprie procedere dicitur, quasi a summa origine, quae scilicet aliunde non sit, et ab ipso in Filium, quasi in rivum, quia et quod habet Filius ab ipso habet a quo et hoc ipsum habet quod ipse est, et per Filium ad nos tandem quasi in stagnum hujus saeculi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:14)
Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
In sancto Spiritu tuo ex te profecto et per eum misso. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:3)
Ex te per eum sanctus Spiritus tuus est. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:4)
Filium tuum una tecum adorem, sanctum Spiritum tuum qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:5)
Et hoc fortasse modo, si a solo Patre procedere Spiritum Graeci intelligant, eo scilicet quod sic ab ipso sit, quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controversia, sed verborum diversitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION