라틴어 문장 검색

re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia aggrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 361:1)
epirotis Ambraciam placebat aggredi, quae tum contribuerat se Aetolis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 37:2)
Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 49:1)
noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium quae adversus Pyrrheum erant aggrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 58:1)
et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composite repente opera est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 59:1)
tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli aggressi sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 63:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 401:2)
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)
aut explica utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 175:3)
convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent ut sopitum te adgrederentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:2)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION