라틴어 문장 검색

Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:3)
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:1)
sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:3)
Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 25:3)
Nihil deo clusum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 1:6)
nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:2)
Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:3)
Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 22:3)
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:3)
unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:6)
utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:6)
Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 7:6)
Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:4)
Perrumpet omne servitium contemptor levium deorum, qui vultus Acherontis atri, qui Styga tristem non tristis videt audetque vitae ponere finem.
(세네카, 아가멤논 11:6)
exitum manibus negant caputque laxi et invii claudunt sinus.
(세네카, 아가멤논 16:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION