라틴어 문장 검색

Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:1)
Ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:3)
persequar inferius, modo si licet ordine ferri, posse nocere animis carminis omne genus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1107)
tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, vixque meus capiet nomina nuda Uber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1190)
discolor ut recto grassetur limite miles, eum medius gemino calculus hoste perit, ut bellare sequens sciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat, parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos, quique alii lusus - neque enim nunc persequar omnes - perdere, rem caram, tempora nostra solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1215)
sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, materiam culpae persequiturque suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 117)
Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:7)
mercatus, quippe qui subitaneum beneficium persequantur, plus plusque quaesita concitant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 71:4)
Semper memorandum est hominem eodem tempore valere “in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:4)
Illud vero propositum semper est persequendum ut illi operantes dignam vitam exigant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:6)
Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
Hoc sensu dici potest, cum humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter gravis sui officii habuit conscientiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:6)
172. Primum pauperes Nationes ab indigentia sunt radicitus expediendae atque earum incolarum socialis progressus persequendus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:1)
Ex disceptatione deliberatio exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:3)
Hoc modo actio humana non tantum a vacua praeservatur nimia operositate, sed etiam ab immoderata voracitate et a segregata conscientia quae fert ad solum personale beneficium persequendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION