라틴어 문장 검색

quo de concussu sequitur gravis imber et uber, omnis uti videatur in imbrem vertier aether atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:19)
Ennius "ager oppletus imbrium fremitu" et denuo "ratibusque fremebat imber Neptuni", Vergilius in xi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1223)
imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius ex igni terra atque anima nascuntur et imbri, id est umore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1231)
Pulueris insurgunt nebule, nouus imber inundat In terris, dum tela pluunt, dum pulueris imber Funditur, et celum telorum nubila uelant, Et ferri splendore nouo noua fulgura lucent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:2)
pluviasque hyadas hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7444)
Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 3:2)
Primum itaque atque opportune de Deo dictum est, quod ei subest posse, cum voluerit, ut scilicet in singulis faciendis ita ejus potestas et voluntas sese comitentur, ut quod velit minime possit, nec possit etiam tunc facere, quando ut fiat non vult, veluti modo pluviam facere non vult, qui hoc ideo fieri non vult modo, quia id modo fieri non convenire, nec hoc tempus pluviae idoneum censet, quadam utique rationabili de causa, licet nobis occulta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:1)
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer, Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras, Cur in tot facies exit substancia nubis, Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis, Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma Suscipit et celi miratur terra sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION