라틴어 문장 검색

idque memoria teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 296:2)
ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:5)
Sed neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi neglegenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:4)
qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:4)
adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec exornentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:2)
Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:4)
gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:5)
hac tum re admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui memoriae lumen adferret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:7)
Itaque eis, qui hanc partem ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:1)
Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:1)
Itaque soli qui memoria vigent, sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid responderint, quid supersit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:6)
verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:1)
His autem formis atque corporibus, sicut omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria nostra atque excitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:1)
Sed verborum memoria, quae minus est nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 359:1)
rerum memoria propria est oratoris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 359:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION