라틴어 문장 검색

idem si clamet furem, neget esse pudicum, contendat laqueo collum pressisse paternum, mordear opprobriis falsis mutemque colores?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1619)
"meae (contendere noli) stultitiam patiuntur opes;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1810)
non huc Argoo contendit remige pinus neque inpudica Colchis intulit pedem, non huc Sidonii torserunt cornua nautae, laboriosa nec cohors Vlixei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1621)
ego, ut contendere durum cum victore, sequor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:7)
ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 2:1)
et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:2)
quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 12:1)
contendat interim et saepius vincere se putet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:5)
id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 92:1)
nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 182:2)
quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi per caprum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 214:2)
illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 234:1)
ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:1)
quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse, quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 112:3)
nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION