라틴어 문장 검색

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem navumque remissi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1838)
sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 190)
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:11)
inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.31)
ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 91:5)
sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 105:2)
neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:3)
nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:2)
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:3)
tum, si qua fuerint minus effecta iis, quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:5)
finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 26:1)
contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, remittat illud et ad leviora transcendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 27:2)
In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 28:1)
priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 28:4)
ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION