라틴어 문장 검색

Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:1)
Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:2)
nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:3)
Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum con-gerere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:1)
De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:5)
Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:1)
Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 8:1)
Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:3)
Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:5)
Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam exigunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:4)
quod quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:5)
supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:2)
Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:2)
Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:3)
taleas et ramos primo vere,antequamgerminentarbores,deponito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION