라틴어 문장 검색

Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:3)
Sed prius de simplicibus dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 1:5)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui vult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 3:1)
De priore prius dicam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 14:3)
Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:3)
Deinde, dum instantius teritur, multus ei flatus involvitur, qui prius in ventre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:3)
deinde prius vertuntur in sucum ventris calore quam ut integrae possint nocere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 8:4)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:1)
Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:1)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
48. Omnes male consuetudines de forestis et warennis, et de forestariis et warennariis, vicecomitibus et eorum ministris, ripariis et earum custodibus, statim inquirantur in quolibet comitatu per duodecim milites juratos de eodem comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus, et infra quadraginta dies post inquisicionem factam, penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur per eosdem, ita quod nos hoc sciamus prius, vel justiciarius noster, si in Anglia non fuerimus.
(Magna Carta 50:1)
et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut prius fecerunt.
(Magna Carta 63:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION