라틴어 문장 검색

itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, et adhuc peius priore paeane, ut brute, dubitavi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:1)
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:3)
quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 39:1)
egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:3)
tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:1)
neque enim fere est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 260:1)
et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:1)
quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 331:2)
quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:2)
Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:2)
Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장8)
nam tum Brutus ab Roma aberat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장9)
Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장2)
Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION