라틴어 문장 검색

Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:2)
83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:1)
V. UNIVERSALIS COMMUNIO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 119:1)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
92. Ceterum, cum ad universalem communionem patet cor, nihil ac nemo a tali fraternitate distrahitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:1)
Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius per universalem dominatum praesentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:2)
Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:2)
Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:5)
Propterea hodie “argumentum ambitalis degradationis omnium nostrum mores attingit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:5)
attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:2)
Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:5)
Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:6)
Quare declaratus est custos Ecclesiae universalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:5)
Nonne haec fuit – interrogatur – veritas quam magni totalitarismi praeterito saeculo sibi vindicarunt, veritas quidem quae propriam imponebat universalem opinationem ut concreta singuli historia contereretur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION