라틴어 문장 검색

Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:2)
An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθ' ἑνο`σ ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 3:2)
Sed ὑάδεσ, inquit, οὐκ ἀπο` τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:3)
Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 1:1)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, Conmmenlario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 8:1)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:1)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 20:1)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:5)
Βάσκ' ἴθι, ̓͂Ιρι ταχεῖα, verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 22:3)
Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 6:1)
Ego quidem, inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION