라틴어 문장 검색

si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:6)
sinapi super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:3)
Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:3)
Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:8)
uitellos quattuor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 27:5)
adipis suillae pars quarta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 30:7)
et uuae taminiae pars quarta fico adiecta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:3)
Inpetiginis uero species sunt quattuor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 64:1)
Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:1)
aceti quattuor simul incocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 10:3)
Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars quarta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:6)
si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:6)
Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:5)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION