라틴어 문장 검색

nunc cuncta veris frondibus annuis crinitur arbos, nunc volucrum novi questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere bruma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum3)
hic penetrata tibi spoliataque limina mortis concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis37)
Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus irascorque etiam, quantum irascuntur amantes, tantane me decuit vulgari gaudia fama noscere?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten17)
tua culpa tuusque hic pudor, ulterius sed enim producere questus non licet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten19)
tunc flere et scindere vestes et famulos lassare greges et vincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam12)
comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum, ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam60)
At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca - vix retinent comites - . nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit, ille etiam erecte rupisset tempora vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam76)
sed questus solitos si forte ciebo et mea Romulei venient ad carmina patres, tu deeris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii65)
nec enim Marathonia virgo parcius exstinctum saevorum crimine agrestum fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo inclusit gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum29)
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum66)
totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido spargit miserata flagello.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus5)
quo sospite natos non cupii, primo genitum quem protinus ortu implicui fixique mihi, cui verba sonosque monstravi questusque et vulnera caeca resolvi, reptantemque solo demissus ad oscula nostra erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes exsopire genas dulcesque accersere somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum47)
"sentio, pervigiles acuunt suspiria questus, numquam in pace sopor, quotiens haec ora natare fletibus et magnas latrantia pectora curas admota deprendo manu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권125)
domino perferre recentes ipse timet casus, haustaque informis harena questibus implet agros, stabulique silentia magni odit et amissos longo ciet ordine tauros.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권23)
sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권149)

SEARCH

MENU NAVIGATION