라틴어 문장 검색

Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:1)
At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:1)
effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari etiam velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:4)
qui quam ob rem colendi sint non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 116:7)
spero enim te ut soles bene paratum venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:4)
Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus officia conferre, quales in eos esse debemus, qui iam profuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:3)
a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:7)
Externa libentius in tali re quam domestica recordor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:1)
Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:1)
An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem sperent fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:5)
Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et, dum aberis, absens loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:4)
quorum ego orationes si, ut spero, ita expres- sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro - quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elabora- vimus - , erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 5:1)
Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION