라틴어 문장 검색

quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, boni- tate in suos, iustitia in omnis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:5)
) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:10)
non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit augustius, sed multo tamen vetustior et horridior ille quam Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:3)
vtinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:1)
Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:10)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:7)
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:7)
hinc pietas, illinc scelus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:5)
sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:6)
'Ne/mo pius est, qui/ pietatem - ';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:4)
videmus in quodam volucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:1)
nec vero pietas adversus deos nec quanta iis gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 95:5)
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 16:1)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION