라틴어 문장 검색

tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
robora in rectum quamvis flexa revocabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:2)
permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 1:1)
Itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 30:4)
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:4)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)
plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:2)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:5)
Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:3)
Primum memoriam renovant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:5)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Omnia itaque ad rationem revocanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:1)
Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION