라틴어 문장 검색

adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:2)
sed si cui obscuriora haec videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe concedet, instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae esse oratorum videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 6:1)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)
adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 2:1)
plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장11)
inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장5)
unde plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장5)
pleni agri, apertae domus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장6)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia noscere, non servare vigilias neque labore firmari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장1)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
ad omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra);
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
quod ut adeptus est, altiora iam meditans [s]et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice priuatimque omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION