라틴어 문장 검색

Tum etiam libentius eos id opus adgredi video, de quo secum deliberatum et consilio ipsorum susceptum putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:3)
cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:2)
Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione et internatae herbae faeno reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 6:1)
Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:5)
ita nobis abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:4)
Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:1)
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:1)
Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, cetera mercantibus traduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:5)
Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutilaatque imperfecta conspiceretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 2:1)
nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:3)
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:1)
Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장1)
fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장11)
an praetorias cohortis, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장11)
at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION