라틴어 문장 검색

— Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:2)
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
Quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:11)
Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:19)
si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:5)
Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:13)
Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis uocabulo deum nomino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:14)
Uos haec fabula respicit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 52:1)
Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:10)
Et nihil manet integrum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 25:1)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
At uulgus ista non respicit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:6)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)
— Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION