라틴어 문장 검색

Aut si manere dederimus, quemadmodum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:2)
Quodsi tibi fata dedissent Maiores in luce moras, tu sola furentes Inde virum poteras atque hinc retinere parentem, Armatasque manus excusso iungere ferro, Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:53)
Socerum depellere regno Decretum genero est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:80)
nec iam alveus amnem, Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:100)
Depellitur arce Lentulus Asculea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:14)
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:15)
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:22)
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:38)
Dum cupit in seciam Gyareus erepere puppim, Excipit immissum suspensa per ilia ferrum, Adfixusque rati, telo retinente, pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:49)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Memor ille doloris Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:70)
nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:10)
Rumpite, quae retinent felices vincula proras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:21)
Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas, Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister, Immensumque gelu tegitur mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:29)
Ne retine dubium cupientes ire per aequor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION