라틴어 문장 검색

Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4114)
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 227)
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 119)
Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 121)
nisi hoc sic faciam, opinor, ut utramque rem simul exputem, iudex sim reusque ad eam rem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 16)
Quid nunc ergo hic odiosu's, confessus omnino reus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 7105)
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3122)
huius autem rei auctorem invenerunt pedem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장34)
Ptolomaeus vero, cum animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말23)
"reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?"
(아풀레이우스, 변명 101:2)
Veluti cum aliqui falsi testes, qui tamen a judice refelli non possunt, contra innocentem aliquem surgunt, et secundum leges eum reum convincunt qui reus non est, et credi faciunt culpam quae non est. Unde accidit ut, sicut dictum est, judex debeat eum punire, qui tamen non debet puniri a judice, et hoc agere justum sit judici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:8)
Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:16)
"Habetis itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:10)
est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, Et innocens, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 59:1)
Alii pro reis rogant, ego rogabo ream.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION