라틴어 문장 검색

Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:2)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:3)
Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:2)
Aut ridenda omnia aut flenda sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:5)
Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 67:2)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:2)
Et loquatur et taceat et rideat !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 201:4)
et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:2)
Recede longius et ride!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:4)
Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:2)
Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:1)
Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION