라틴어 문장 검색

sed cum aut verbis castigandus aut armis sit qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 418:1)
certumst, intro rumpam in aedis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 323)
ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS12)
rogitationis plurimas propter vos populus scivit, quas vos rogatas rumpitis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 228)
Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 281)
Intro rumpam recta in aedis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5124)
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 125)
Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 730)
cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장29)
Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVII7)
perfractaque pectora pectoribus rumpunt pro 'rumpunt praefractaque faciunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6151)
Nescit amor vehemens, ad queque pericula rumpi, Nec funis triplex rumpitur ex facili.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:34)
nam vocem rumpere silere est, silentium rumpere loqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 637)
interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:9)
rvmpit satvrnia funem debuit dici 'cum rumpit Saturnia funem', ut vix e conspectu Siculae telluris, cum Iuno aeternum servans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6593)

SEARCH

MENU NAVIGATION