라틴어 문장 검색

si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 118:2)
metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 227:2)
quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 371:1)
Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:1)
portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:2)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperta gerebatur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 360:2)
refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:2)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
aut viam dandam iis esse - et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos - aut conficiendos sub vallo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 69:2)
certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 432:1)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 246:2)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION