라틴어 문장 검색

nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:3)
propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:6)
aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:2)
ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:1)
negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:3)
negabunt id nisi sapienti posse concedi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:11)
nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam - sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis - partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:1)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)
nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:6)
est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:8)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:4)
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:8)
Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION