라틴어 문장 검색

quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:5)
ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:5)
ut enim necesse est lancem in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:2)
Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 53:3)
nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:1)
'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:6)
ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:1)
durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:5)
posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:2)
quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 2:8)
necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 2:6)
cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:3)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:2)
neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION