라틴어 문장 검색

ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장1)
tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et vulgatis leviora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장7)
corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장4)
quam, si cetera respicias, in levi habendum!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장13)
Oscum quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, eo flagitiorum et virium venisse auctoritate patrum coercendum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장7)
erat illi praedarum receptor ac socius populandi rex Garamantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus copiis quae ex longinquo in maius audiebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장4)
Pleraque eorum quae rettuli quaeque referam parva forsitan et levia memoratu videri non nescius sum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장1)
non tamen sine usu fuerit introspicere illa primo aspectu levia ex quis magnarum saepe rerum motus oriuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장6)
leves ignobiles poenis adficiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장8)
tum tres leves cohortes ac rursum duae, dein tempore interiecto alarius eques immissus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장3)
mox crebris prolationibus spem ac metum iuxta gravatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit vitamque aegritudine animi finivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장5)
nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus, ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique perstrinxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장2)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
huic Drusillam, Vinicio Iuliam Germanico genitas coniungit superque ea re senatui scribit levi cum honore iuvenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION