라틴어 문장 검색

ideoque necesse est non possint alios alii convincere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:14)
non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis praecipitisque locos vitare et cetera quae sint in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:2)
illa tibi est igitur verborum copia cassa omnis, quae contra sensus instructa paratast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:3)
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est prava cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, sic igitur ratio tibi rerum prava necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:4)
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:1)
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:2)
corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:3)
at contra pungunt sensum lacerantque coorta, quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:4)
refrigescit enim cunctando plaga per auras nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:14)
Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum in generest, sed item species rerum atque colores non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:16)
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:3)
hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum veris convincere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:15)
quo genere in primis sensus et membra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:9)
nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:5)
quippe ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION