라틴어 문장 검색

turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.7)
captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.17)
quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 44:1)
aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 47:3)
anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:1)
aliis septem esse placuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 137:1)
alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 138:1)
iam illa septem praecepta sapientium nonne vitae leges ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 259:1)
hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:2)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:2)
viginti et septem annis pugnatum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:4)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)
in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:3)
Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION