라틴어 문장 검색

iudicium postulas, non recusat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:13)
'postulabam,' inquit, 'ut satis daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:1)
' iniuria postulabas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:2)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장2)
bona postulas ut ex edicto possidere liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:8)
postulaturus eras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:8)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:1)
Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:6)
non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:2)
iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:3)
quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:2)
etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION