라틴어 문장 검색

quodque dedit, cum volet, ipse feret, vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, contenti nostris iam, precor, este malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 239)
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, hac offendatur ne pietate deus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 511)
at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit laesi mollior ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 533)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)
atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi ematuruerit Caesaris ira, queat, cuius in eventu poenae clementia tanta est, venerit ut nostro lenior illa metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 156)
nil prodest, quod non laedere possit idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1109)
tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a laeso fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem, quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1181)
inter tot populi, tot scriptis, milia nostri, quem mea Calliope laeserit, unus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1251)
littera suffusas quod habet .maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 110)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 714)
quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine laesus amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 115)
iam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1050)
subtrahis effracto tu quoque colla iugo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION