라틴어 문장 검색

quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 3:2)
sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 6:3)
itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta *εὐριπίδου :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
illud, quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum, ut ipse iudices homini te gratissimo, iucundissimo benigne fecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 28 3:1)
at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 3:5)
viget illud Homeri :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 1:3)
at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:8)
quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:4)
Nam in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 4:4)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)
an ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:1)
Quando autem id faciat aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:3)
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησισ est nominata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:4)
sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:2)
saepe supra feret quam fieri possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION