라틴어 문장 검색

quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 85:2)
tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:2)
ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:1)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
nec ultra terror belli est dilatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:1)
eo plus nuntii terroris Romam attulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:1)
Romae terror ingens erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 343:1)
unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 467:1)
perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem indignationem movit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 550:1)
ibi cum submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 554:1)
An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetu potius bella quam perseverantia gerat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 65:1)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 151:1)
interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION