라틴어 문장 검색

Cui etiam commentarioli et memoriae manu propria scriptae praesto semper erant, praecipue circa personas, quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret, quibus praemiorum debitor esset, de quibus inquirendum, a quibus cavendum, qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent, et similia, veluti diaria quaedam cogitationum suarum componens et servans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:2)
Studiosus magis erat quam eruditus, libros plerunque qui Gallica lingua conscripta erant legens, licet Latinae linguae rudis non esset, quod ex eo patet quod Hadrianus cardinalis et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:6)
Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit et mansurus est popularis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:35)
Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:6)
Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:3)
Similis est subtilitas de lineis semper divisibilibus, ex impotentia cogitationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:7)
et semper inveniunt quod ulterius quaerant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:7)
tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:2)
Quod semper pueri essent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:21)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
eae vero semper fiunt sine tonitru.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 90:2)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
ubi fit aliquando exudatio, at semper evaporatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION